Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 165

Precedente Successiva

suis sordidis in nostra opinione labefactare studet, et impietatem suggerere
passim, et scientiarum abominationem, ut ignorantia crescente
sapientiam ab hominibus eradicet, et suas falsitates persuadeat. Miracula,
quae in Brasilia super prunas ambulantes sacerdotes ostendunt,
ut olim in Socrate latini, et sicut in Africa prope Monopotapam
ventos et tempestates et pluvias, et famem proinde atque abundantiam
facere profitentur, Lusitani et Hispani vanitatis et impietatis
arguerunt: a quibus Dij non potuere tutari cultores suos, et miraculis
nostrorum cesserunt; et de his alibi.
Caput VI.
Scientias artesque omnes naturali magiae servire,
sed quasdam magis.

~ Quidquid sapientes faciunt imitando naturam aut ipsam
adiuvando per artem non modo plebi ignotam, sed communitati
hominum, opus magicum dicimus. Quapropter
non modo iam dictae scientiae, sed omnes magiae
praestant usum. Magicum opus Architae fuit, columbam fabricari,
quae cum aliis volabat columbis. Et sub Ferdinando Imperatore
Austriaco, quidam Germanus (scribunt) Aquilam fabrefecit, et
muscam, mirifica arte, quae per se volabant; at priusquam ars vulgetur,
semper magia dicitur: Cum vero palam fit scientia vulgaris
est. Inventio pulveris bellici Archibugiorum, Typographiae et
magnetis usus, res magicae fuerunt, vel numine praeeunte inventae:
nunc autem artes vulgares sunt, ubi notuere vulgo. Sic et horologiorum,
significantium per campanam, figmentum: et profecto
mechanicae artes facile venerationem amittunt, quoniam in
corporibus exercentur vulgo manifestis. Physicae autem Astrologicae
et religiosae, rarissime vulgantur, idcirco veteres ad istas magiam
contraxerunt.

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche